Epistola ad Ephesios*

Caput 3: Versus 1

Hujus rei,etc. Ostenso quod per Christum facta est pax et reconciliatio, hic ponit per quem ipsi sunt coaedificati, quia Deus revelavit salutem ad gentes pertinere, et misit eis praedicare, et facit pati pro eis, ut magis sint Deo grati.
(* Traductions européennes)